- TONSOR
- TONSORinter familiares fuit. Ovid. l. 11. Metam. v. 182.Sed solitus longos ferrô resecare capillosViderat hoc famulus.Quô proin ministeriô domesticô functus est Pantagathus ille, cuius Epitaphium cecinit Martialis, l. 6. Et quidem apud romanos diu Tonsorum non modo officium, sed et nomen ignotum fuit. Antiquioribus enim temporibus intonsi degebant, ut dictum. Graeci quoque quamvis necessitate, vel votô, vel luctu urgente, capillos ponerent, barbam tamen retinebant, primusque Alexander M. Persicô luxu fractus, enervatusque asperitatem patriam et frugalitatem exuens, barbam radere instituit, Athen. Dipnos. l. 3. 13. c. 6. quod Imperatores Romani postea imitati sunt, uti videbimus. Et quamvis Assyrii contra, in luctu barbam tonderent, capitis crinibus demissis, Strab. l. 16. tamen et praeter praefatos Graecos, alii barbam etiam in luctu servabant, Sueron. Aug. c. 23. Calig. c. 5. Plut. in Problem. Rom. c. 13. Seneca, de Benefic. l. 5. c. 6. Liv. Dec. 3. l. 7. Alii: quô proin habitu fugisle a Cannis et in Urbem rediisle, Varro legitur, apud Iul. Frontinum, Strategem. l. 4. c. 5. Itaque illô rudi aevô concinnabant Ciniflones, et ferrô calidô contorque bant crines, qui solus decor tum habebatur. Vide Ael. Donatum in Eunuch. Actu 5. Sc. 2. Ioh. Meursium, Exercit. Crit. part. 1. c. 2. Ian. Guilielmum, Verisimil. l. 3. c. 16. Isidorum, l. 9. c. 31. ubi, Antiae, ait, sunt cincinni dependentes prope auriculas: Item in Glosl. Antiae, capilli demissi. Quod obtinuit usque ad annum ab Urb. Cond. 454. quô primum e Sicilia Tonsores in urbem admissi sunt, teste Varrone, de R. R. l. 2. c. ult, cuius verba in suum Opus transtulit Plin. Hist. Nat. l. 7. c. 59. iterumque usurpat, utrôque posterior A. Gellius, l. 3. c. 4. Ita autem Varro, Omnino Tonsores in Italiam ex Sicilia primum venisse dicuntur, post Romam conditam, annô 454. ut scriptum in publico Ardeae in literis exstat; eosque adduxisse P. Ticinium Menam. Ponebant autem barbam, ut plurimum sub annum aetatis 21. Hinc Macrobius, in Somn. Scipionis, l. 1. c. 6. ter septenarium numerum ad barbam requiri, affirmat: Caesar tamen Octavianus vigesimô quintô, apud Dionem: Caligula vigesimô, apud Sueton. c. 10. barbam posuêre. Dies autem is sollemnis habebatur, primitiaeque barbae, alicui e Penatibus Deo, solebant consecrari. Hinc Nero Iuvenalia instituit, quod barbae suae rasae τρίχας ἐς σφαίριον χρυσοῦν ἐμβαλὼν ἀνέθηκε τῷ Διΐκαπιτωλίνῳ, Pilos in sphaeram auream coniectos Iovi Capitolino consecravit, Dio l. 61. sub fin. Eundem Sueton. c. 12. inter buthysiae apparatum barbam primum posuisse, conditam in auream pyxidem et pretiosissimis margaritis adornatam, consecrâsse Capitolio, refert. Itaque viri erant imberbes, sicut ex numismatibus aliisque monumentis liquet. Primus Hadrianus hunc morem mutavit uti ex Xiphilinio, Spartiano, in eius vita et Nummis, discimus: A quo omnes fere reliqui Imperatores barbati fuêre. Quam ob causam Iulianus Antiochensibus ludibrio erat, sicut eius testatur Μισοπώγων. Iuvenes vero barbatulos fuisle, dicit Cicero: Proin miratus Gellius, l. c. barbam Scipioni iam quadragenario rasam fuisse.Ceteri, qui barbam ponebant, vel radebant per Tonsores, vel psilothrô aliôque medicamentô exstirpabant pilos. Instrumentum Tonsorum notar Lucianus c. Indoct. ξυρὸν καὶ μαχαιρίδας καὶ κάτοπτρον. Vide et supra Sindon. Habuit vero et Palatium Tonsores suos. Ammian. l. 22. Evenerat iisdem diebus, ut ad demendum Imperatoris capillum Tonsor, Venire praeceptus, introiret quidam ambitiose vestitus: quô visô Iulianus obstupuit. Ego, inqit, non Rationalem iussi, sed Tonsorem acciri. Imo nec mulieribus obsepta fuit haec ad quaestum et dominicamgratiam via. Hinc vetus elogium, Sextiae. L. Tertiae Tonstrici. Et in hoc munere apud Cleopatram Aegypti Reginam, gratiâ insignis fuit mulier ancilla Eras, teste Plutarchô, in M. Antonino, vide supra Charmiane: nec aliud sibi voluit Cicero, Tusculan. l. 5. Dionysii Senioris miseram custodiam perstringens, qui, ne Tonsori collum committeret, tondere filias suas docuit. Subdit enim, Ita sordidô ancillarique artificiô regiae Virgines, ut Tonstriculae, tonderent barbam et capillum patris. Sed et in civium familia Tonstrices fuisle, quae resecarent crines et ungues, docet Val. Max. l. 3. c. 2. ex. 15. Egressô cubiculum Prutô cultellum Tonsorium, quasi unguium resecandorum causâ, poposcit; eôque velut forte elapsô se vulneravit: clamore deinde ancillarum in cubiculum revocatus Brutus, obiurgare cam coepit, quod tonsoris praeripuisset officium. Hinc Plautus, Trucul. Actu 4. sc. 4. v. 3.Nam mihi dividia est, Tonstricem meam sic mulctatam male.Tonstricis, faucibus Suburrae quae sedebat primis, meminit Martialis, l. 2. Epigr. 17. v. 1. ubi tamen Tonsoris uxorem potius intelligere videtur. Tondebantur autem Romani, cum e balneo egressi etc. Tonstrinae negotium hisce describit Seneca, de Brevit. vitae, c. 12. Quid? illos otiosos vocas, quibus apud Tonsorem multae horae trahuntur, dum decerpitur, si quid proximâ nocte succrevit, dum de singulis capillis in consilium itur; dum aut disiecta coma restituitur, aut deficiens, hinc atque illinc in fraontem compellitur. Pergit: Quomodo excandescunt, si quid ex iuba sua decisum est, si quid extra ordinem iacuit, nisi omnia in annulos suos reciderunt. Infra, Hos tu otiosos vocad, inter pectinem speculumque occupatos. Vide Pignorium, Com. de Serv. Popmam, de operis serv. Thom. Dempster. in Rosin. l. 10. c. 29. etc. Addam saltem, Tonsorem quendam, nomine Maru Ragu, interfectô Rege praecipuô Insulae Zeilon, coeterisque eius Regulis pulsis, totius Insulae Monarcham sese constituisle, sede Regiâ in urbe Candi positâ, circa A. C. 1580. Vide infra, ubi de hac Insula. Sed et Pori, incliti illius Indorum Regis, patrem ex Tonsore Regem habes, apud Curtium, l. 9. c. 2. Nec eam rem raram videri vult Aen. Sylvius, Histor. de Europa, c. 6. extremo. Officina Tonsorum, tonstrina est, quam propter considentium ibi loquacitatem ἄοινον συμπόσιον, i. e. siccum convivium Theophrastus appellare solitus est, teste Plutarchô, Convival. Quaest. l. 5. c. 5. In tonstrinis enim omnis generis rumores iam olim narrari consuevisse, indicat Aristophanes, Plutô.Καί τοι λόγος γ᾿ ἦν νὴ τὸν Η῾ρακλέα, πολὺςΕ᾿πὶ τοῖσι κουρείοισι τῶ καθημένων,Ω῾ς ἐξαπίνης ἀνὴρ γεγένηται πλούσιος.Et Iuvenal. Sat. 12. v. 81.—— gaudent ubi vertice rasôGarrula securi narrare pericula nautae etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.